- PITHECUSA
- PITHECUSAinsula Campano litori adiacens, non procul a Neapoli, a Virgilio l. 9. Aen. v. 716. Inarime dicta, a quibusdam etiam Aenaria a statione navium Aeneae. Dicta Pithecusa (ut Ovid. l. 12. Met. fabulatur) a Cercopibus, teterrimo hominum genere, quorum fraudem, periuriumque exosus Iuppiter, in simias eos commutavit. Graeci vero simias πιθήκους vocant. Verum hanc nominis rationem; tamquam fabulosam, reicit Plin. l. 3. c. 6. docetque Pithecusas, non a si miis appellatas, sed a figlinis doliariorum, dolia enim Graeci πίθους vocant. Habet autem haec insula in vertice oppid. eiusdem nominis. Vide Aenaria. Nic. Lloydius. Plinii vero sententiam, dle etymo vocis, reicit Salmasius ex eo, quod ἀπὸ τῶν πίθων dicenda fuisset Πιθοῦςςα potius. Iam vero ut Ἐρικοῦςςα, ἀπὸ τῶν ἐρίκων; Σειρηνοῦςςαι, ἀπὸ τῶν Σειρηνοῦν: Φοινικοῦςςα, ἀπὸ τῶν φοινίκων, sic omnino Πιθηκοῦςςα, ἀπὸ τῶν πιθήκων, quod contractum ex Πιθηκόεςςα, Vide cum d. l. Insulam hanc Typhoeo ingestam narrant Graeci. Scholiaste Apollonii, τὴν Πιθηκοῦςςαν ἀυτῷ περιῤῥιφῆναι νῆςον Φερεκύδης ἐν τῇ Θεολογία ἱςτορεῖ, Pithaecusam insul. ei superiectam esse, narrat in sua Theologia Pherecydes. Quod de Inarime tradit Poeta, quae eadem est cum Enaris; sic Enaria et Pithecusa eadem. Ex Plinio certe, Inarimen esse Enarien, constat. Sed hic longe vetustiorum, quam Plinius est, Latinorum Scriptorum error, qui ex Homerico εἰν Ἀρίμοις, fecerunt unicam vocem Enarimen aut Inarimen, et similitudine vocabuli ducti, eandem putârunt esse cum ea quae Enaerie Latine vocabatur Insul. Tyrrheni maris. Quem errorem adiuvit, quod fabula de Typhoeo a quibusdam huic Insulae Enariae attribueretur, quam Homerus εἰν Αρίμοις ponit. Non primus quoque Virgilius huic culpae affinis, sed ab antiquis hausit: nedum sit Plinius reprehendendus, quod Inarimen, post tot idoneos, dixerit, Sic. Liv. Inarimen vocavit, quae Homero sunt τὰ Ἄριμα etc. Idem ibid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.